Latin · ~3 min
Act 1
Plautus, Pseudolus 1.4
Not analysed yet
postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole.
quid nunc acturu’s es, postquam erili filio
largitu’s es dictis dapsilis? ubi sunt ea?
quoi neque paratast gutta certi consili,
neque exordiri primum unde occipias habes,
neque ad détexundam telam certos terminos.
sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi,
quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen,
facit illud veri simile, quod mendacium est,
nunc ego poeta fiam: viginti minas,
quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen.
sed comprimundast vox mihi atque oratio:
erum eccum video húc Simonem una simul
cum suo vicino Calliphone incedere.
ex hoc sepulcro vetere viginti minas
effodiam ego hodie, quas dem erili filio.
nunc huc concedam, unde horum sermonem legam.