Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.5.415-1.5.457b
Plautus, Pseudolus 1.5.415-457b
Not analysed yet
Si de damnosis aut si dé amatoribus
dictator fiat nunc Athenis Atticis,
nemo anteveniat filio, credo, meo:
ita nunc per urbem solus sermoni omnibust,
eum velle amicam liberare et quaerere
argentum ad eam rem. hoc alii mihi renuntiant;
atque id iam pridem sensi et subolebat mihi,
sed dissimulabam.
Iám illi fetet filius.
occisa est haec res, haeret hoc negotium.
quo in commeatum volui árgentarium
proficisci, ibi nunc oppido opsaeptast via.
praesensit: nihil est praedae praedatoribus.
Homines qui gestant quique auscultant crimina,
si meo arbitratu liceat, omnes pendeant,
gestores linguis, auditores auribus.
nam istaec quae tibi renuntiantur, filium
te velle amantem argento circumducere,
fors fuat an istaec dicta sint mendacia;
sed si sint ea vera, ut nunc mos est, maxume,
quid mirum fecit? quid novom, adulescens homo
si amat, si amicam liberat?
Lepidum senem.
Vetus nólo faciat.
At enim nequiquam nevis;
vel tu ne faceres tale in adulescentia.
probum patrem esse oportet qui gnatum suom
essé probiorem quam ipsus fuerit postulet.
nam tu quod damni et quod fecisti flagiti
populo viritim potuit dispertirier.
idne tú mirare, si patrissat filius?
ὦ Ζεῦ, quam pauci éstis homines commodi. em,
illic ést pater patrem esse ut aequom est filio.
Quis hic lóquitur? meus est hic quidem sérvos Pseudolus.
hic mihi corrumpit filium, scelerum caput;
hic dux, hic illi est paedagogus, hunc ego
cupio excruciari.
Iam istaec insipientiast,
iram in promptu gerere. quanto satius est
adire blandis verbis atque exquaerere,
sintne illa necne sint quae tibi renuntiant.
bonus animus in mala re dimidiumst mali.
Tibi auscultabo.
Itur ad te, Pseudole.
orationem tibi para advorsum senem.
erum saluto primum, ut aequomst; postea,
si quid superfit, vicinos impertio.
Salve. quid agitur?
Statur hic ad hunc modum.