Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.5.500-1.5.538b
Plautus, Pseudolus 1.5.500-538b
Not analysed yet
Non a me scibas pistrinum in mundo tibi,
cum ea mussitabas?
Scibam.
Quin dictum est mihi?
Quia illúd malum aderat, istuc aberat longius;
illud erat praesens, huic erant dieculae.
Quid nunc agetis? nam hinc quidem a me non potest
argentum auferri, qui praesertim senserim.
ne quisquam credat nummum, iam edicam omnibus.
Numquam edepol quoiquam supplicabo, dum quidem
tu vives. tu mihi hercle árgentum dabis,
abs te equidem sumam.
Tu a me sumes?
Strenue.
Excludito mi hercle oculum, si dedero.
Dabis.
iam dico ut a me caveas.
Certe edepol scio,
si apstuleris, mirum et magnum facinus feceris.
Faciam.
Si non apstuleris?
Virgis caedito.
sed quid, si apstulero?
Do Iovem testem tibi,
te aetatem impune habiturum.
Facito ut memineris.
Egon ut cavere nequeam, cui praedicitur?
Praedico, ut caveas. dico, inquam, ut caveas. cave.
em istis mihi tu hodie manibus argentum dabis.
Edepol mortalem graphicum, si servat fidem.
Servitum tibi me abducito, ni fecero.
Bene atque amice dicis. †nam nunc, nam meust.
Vin etiam dicam quod vos magis miremini?
Studeo hercle audire, nam ted ausculto lubens.
Prius quam ístam pugnam pugnabo, ego etiam prius
dabo aliam pugnam claram et commemorabilem.
Quam pugnam?
Em ab hoc lenone vicino tuo
per sycophantiam atque per doctos dolos
tibicinam illam, tuos quam gnatus deperit,
ea círcumducam lepide lenonem.
Quid est?
Effectum hoc hodie reddam utrumque ad vesperum.
Siquidem ístaec opera, ut praedicas, perfeceris,
virtute regi ágathocli antecesseris.
sed si non faxis, numquid causaest, ilico
quin te in pistrinum condam?
Non unum in diem ,
verum hercle in omnis, quantumst; sed si effecero,
dabin mi argentum, quod dem lenoni, ilico,
tua voluntáte?
Ius bonum orat Pseudolus;
dabo inque.
At enim scin quid mihi in mentem venit?