Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.5.458-1.5.499
Plautus, Pseudolus 1.5.458-499
Not analysed yet
Statum vide hominis, Callipho, quam basilicum.
Bene confidenterque adstitisse intellego.
Decet innocentem qui sit atque innoxium
servom superbum esse, apud erum potissimum.
Sunt quae te volumus percontari, quae quasi
per nebulam nosmet scimus atque audivimus.
Conficiet iam te hic verbis, ut tu censeas
non Pseudolum, sed Socratem tecum loqui.
Itast, iam pridem tu me spernis, sentio.
parvam esse apud te mihi fidem ipse intellego.
cupis me ésse nequam: tamen ero frugi bonae.
Fac sis vocivas, Pseudole, aedis aurium,
mea ut migrare dicta possint quo volo.
Age loquere quidvis, tametsi tibi suscenseo.
Mihin dómino servos tu suscenses?
Tam tibi
mirum id videtur?
Hercle qui, ut tu praedicas,
cavendum est mi aps te irato; atque alio tu modo
me verberare atque ego te soleo cogitas.
quid censes?
Edepol merito esse iratum arbitror,
quom apud te parvast ei fides.
Iam sic sino;
iratus sit: ego, ne quid noceat, cavero.
sed quid ais? quid hoc, quod te rogo?
Sí quid vis, roga.
quod scibo, Delphis tibi responsum dicito.
Advorte ergo animum et fac sis promissi memor.
quid ais? ecquam scis filium tibicinam
meum amare?
ναὶ γάρ.
Liberare quam velit?
καὶ τοῦτο ναὶ γάρ.
Ecquas viginti minas
paritas ut auferas a me?
Abs te ego auferam?
Ita, quas meo gnato des, qui amicam liberet?
fatere, dic.
καὶ τοῦτο ναί, καὶ τοῦτο ναί.
Fatetur.
Dixin, Callipho, dudum tibi?
Memini.
Quor haec, tu ubi rescivisti ilico,
celata me sunt? quor non rescivi?
Eloquar.
quia nolebam ex me morem progigni malum,
erum ut servos criminaret apud erum.
Iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi.
Numquid peccatum est, Simo?
Immo maxime.
Desiste, recte ego meam rem sapio, Callipho;
peccata mea sunt. animum advorte nunciam.
quapropter te expertem amoris nati habuerim? †
pistrinum in mundo scibam, si dixem, mihi.