Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.2.594_595-2.2.626
Plautus, Pseudolus 2.2.594_595-626
Not analysed yet
Hi lóci sunt atque hae régiones quae mi áb ero sunt demónstratae,
ut ego óculis rationém capio quam mi íta dixit erus méus miles,
septumás esse aedis á porta ubi ille hábitet leno, quoí iussit
symbólum me ferre et hoc árgentum. nimis vélim, certum qui id míhi faciat,
Ballió leno ubi hic hábitat.
novo cónsilio nunc míhi opus est,
nova rés subito mi haec óbiectast:
hoc praévortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi.
iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam.
óstium pultábo atque intus évocabo aliquém foras.
Quisquis es, compendium ego te facere pultandi volo;
nam ego precator et patronus foribus processi foras.
Tune es Ballio?
Immo vero ego eius sum Subballio.
Quid istuc verbist?
Condus promus sum, procurator peni.
Quasi te dicas atriensem.
Immo atriensi ego impero.
Quid tu, servon es an liber?
Nunc quidem etiam servio.
Ita videre, et non videre dignus qui liber sies.
Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri?
Hunc hominem malum esse oportet.
Di me servant atque amant,
nam haec mihi incus est: procudam égo hodie hinc multos dolos.
Quid illic secum solus loquitur?
Quid ais tu, adulescens?
Quid est?
Esne tu an non es ab illo milite Macedonio,
servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem,
qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas,
quinque debet?
Sum. sed ubi tu me novisti gentium
aut vidisti aut conlocutu’s es? nam equidem Athenas antidhac
numquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis.
Quia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento haec dies
praestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit.
Immo adest.
Tun attulisti?
Egomet.
Quid dubitas dare?
Tibi ego dem?