Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.2.626b-2.2.655
Plautus, Pseudolus 2.2.626b-655
Not analysed yet
Mihi hercle vero, qui res rationesque eri
Ballionis curo, argentum accepto et quoi debet dato.
Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis,
tibi libellam argenti numquam credam.
Dum tu sternuas,
res erit soluta.
Vinctam potius sic servavero.
Vae tibi, tu inventu’s es vero, meam qui furcilles fidem.
quasi mihi nón sescenta tanta soli soleant credier.
Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi.
Quasi tu dicas me te velle argento circumducere.
Immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer.
sed quid est tibi nomen?
Servos est huic lenoni Surus,
eum esse me dicam. Surus sum.
Surus?
Id est nomen mihi.
Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin provocas,
ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi?
Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi,
magis erit solutum, quasi ipsi dederis.
At enim scin quid est?
reddere hoc, non perdere erus me misit. nam certo scio,
hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas.
ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini.
At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem.
Di bene vortant. at ego quando eum esse censebo domi,
rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato.
nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere.
Scio equidem: qui argentum adferret atque expressam imaginem
suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem.
nam hic quoque exemplum reliquit eius.
Omnem rem tenes.
Quid ego ni teneam?
Dato istunc sumbolum ergo illi.
Licet.
sed quid est tibi nomen?
Harpax.
Apage te, Harpax, hau places;
huc quidem hercle haud ibis intro, ne quid ἅρπαξ feceris.
Hostis vivos rapere soleo ex acie: eo hoc nomen mihi est.