Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.2.790-3.2.833
Plautus, Pseudolus 3.2.790-833
Not analysed yet
Forum coquinum qui vocant, stulte vocant,
nam non coquinum est, verum furinum est forum.
nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem
coquom, non potui, quam hunc quem duco, ducere,
multiloquom gloriosum insulsum inutilem.
quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit,
ut esset hic qui mortuis cenam coquat;
nam hic solus illis coquere quod placeat potest.
Si me arbitrabare isto pacto, ut praedicas,
cur conducebas?
Inopia: alius non erat.
sed cur sedebas in foro, si eras coquos,
tu solus praeter alios?
Ego dicam tibi:
hominum vitio ego sum factus improbior coquos,
non meopte ingenio.
Qua istuc ratione?
Eloquar.
quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom,
nemo illum quaerit qui optimus et carissimust:
illum conducunt potius qui vilissimust.
hoc ego fui hodie solus obsessor fori.
illi drachmissent miseri: me nemo potest
minoris quisquam nummo ut surgam subigere.
non ego item cenam condio ut alii coqui,
qui mihi condita prata in patinis proferunt,
boves quí convivas faciunt herbasque oggerunt,
eas hérbas herbis aliis porro condiunt:
indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus,
apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum,
eo láserpici libram pondo diluont,
teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt
prius quám triverunt oculi ut extillent facit.
ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt,
non condimentis condiunt, sed strigibus,
vivis convivis intestina quae exedint.
hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt,
quom hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt,
formidulosas dictu, non essu modo.
quas herbas pecudes non edunt, homines edunt.
Quid tu? divinis condimentis utere,
qui prorogare vitam possis hominibus,
qui ea culpes condimenta?
Audacter dicito;
nam vel ducenos annos poterunt vivere
meas qui éssitabunt escas quas condivero.
nam egó cocilendrum quando in patinas indidi
aut cepolendrum aut maccidem aut secaptidem,
eaepse sese fervefaciunt ilico.