Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.2.834-3.2.877
Plautus, Pseudolus 3.2.834-877
Not analysed yet
haec ad Neptuni pecudes condimenta sunt:
terrestris pecudes cicimalindro condio,
hapalocopide aut cataractria.
At te Iuppiter
dique omnes perdant cum condimentis tuis
cumque tuis istis omnibus mendaciis.
Sine sis loqui me.
Loquere, atque i in malam crucem.
Vbi omnes patinae fervont, omnis aperio:
is odos dimissis manibus in caelum volat.
Odos dimissis manibus?
Peccavi insciens.
Quidum?
Dimissis pedibus volui dicere.
eum odorem cenat Iuppiter cottidie.
Si nusquam is coctum, quidnam cenat Iuppiter?
It incenatus cubitum.
I in malam crucem.
istacine causa tibi hodie nummum dabo?
Fateór equidem esse me coquom carissumum;
verum pro pretio facio ut opera appareat
mea quo conductus venio.
Ad furandum quidem.
An tu invenire postulas quemquam coquom
nisi miluinis aut aquilinis ungulis?
An tu coquinatum te ire quoquam postulas,
quin ibi constrictis ungulis cenam coquas?
nunc adeo tu, qui meus es, iam edico tibi,
ut nostra properes amoliri ómnia,
tum ut huius oculos in oculis habeas tuis:
quoquo hic spectabit, eo tu spectato simul;
si quo hic gradietur, pariter progredimino;
manum sí protollet, pariter proferto manum:
suom sí quid sumet, id tu sinito sumere;
si nostrum sumet, tu teneto altrinsecus.
si iste ibit, ito, stabit, astato simul;
si conquiniscet istic, conquiniscito.
item his discipulis privos custodes dabo.
Habe módo bonum animum.
Quaeso, qui possum, doce,
bonum animum habere qui te ad me adducam domum?
Quia sorbitione faciam ego hodie te mea,
item ut Medea Peliam concoxit senem,
quem medicamento et suis venenis dicitur
fecisse rursus ex sene adulescentulum,
item ego te faciam.
Eho, an etiam es veneficus?
Immo edepol vero hóminum servator.
Ehem,
quanti istuc unum me †coquinare perdoces?
Quid?
Vt te servem, ne quid surripias mihi.
Si credis, nummo; si non, ne mina quidem.