Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.7.1103-4.7.1136b
Plautus, Pseudolus 4.7.1103-1136b
Not analysed yet
Malus ét nequam est homo quí nihili eri ímperium sui sérvos facit,
nihilíst autem suom qui ófficium facere ímmemor est, nisi est ádmonitus.
nam quí liberós ilicó se arbitrantur,
ex cónspectu erí si suí se abdidérunt,
lúxantur, lustrántur, comedunt quód habent, ei nomén diu
sérvitutís ferunt.
néc boni ingeni quícquam in is inest,
nisi ut improbis se artibus teneant. †
cum hís mihi néc locus
nec sérmo convenít neque is úmquam nobilís fui.
ego, ut mi ímperatumst, étsi abest, híc adesse erum árbitror.
núnc ego illum metuo,
quom hic nón adest, ne quom ádsiet métuam. ei rei operám dabo.
nam ín taberna úsque adhuc, sí venirét Syrus,
cui dedi sumbolum, mansi, uti iusserat:
leno ubi esset domi, me aibat arcessere;
vérum ubi is nón venit néc vocat,
venio húc ultro, ut sciam, quíd rei sit, ne illíc homo me ludíficetur.
neque quícquamst melius, quam út hoc pultém atque aliquem évocem hinc íntus.
léno argentum hóc volo
á me accipiat átque amittat múlierem mecúm simul.
Heús tu.
Quid vis?
Híc homo meus est.
Quídum?
Quia praeda haec meast:
scórtum quaerit, hábet argentum. iam ádmordere hunc míhi lubet.
Iamne íllum coméssurus és?
Dum recéns est
datór, dum calét, devorári decét iam.
boní me virí pauperánt, improbi aúgent;
popló strenuí, mi improbí usuí sunt.
Malúm quod tibí di dabúnt, sic sceléstu’s es.
Me nunc commoror, quom has foris non ferio, ut sciam,
sítne Ballió domi.
Vénus mi haec bona dat, quom hós huc adigit
lúcrifugas, damnícupidos, qui sé suamque aetatém bene curant,
édunt, bibunt, scortántur: illi súnt alio ingenio átque tu,
quí neque tibi bene ésse patere et íllis quibus est ínvides.
Heús ubi estis vós?
Hic quidem ad me récta habet rectám viam.