Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.7.1138-4.7.1169
Plautus, Pseudolus 4.7.1138-1169
Not analysed yet
bene ego ab hoc praedatus ibo; novi, bona scaevast mihi.
Ecquis hoc áperit?
Heus chlamydate, quid istic debetur tibi?
Aedium dominum lenonem Ballionem quaerito.
Quisquis es, adulescens, operam fac compendi quaerere.
Quid iam?
Quia tute ipsus ipsum praesens praesentem vides.
Tune is es?
Chlamydate, cáve sis tibi a curvo infortunio
atque in hunc intende digitum: hic leno est.
At hic est vir bonus.
sed, tu, bone vir, flagitare saepe clamore in foro,
quom libella nusquamst, nisi quid leno hic subvenit tibi.
Quin tu mecum fabulare?
Fabulor. quid vis tibi?
Argentum accipias.
Iamdudum, si des, porrexi manum.
Accipe: hic sunt quinque argenti lectae numeratae minae.
hoc tibi erus me iussit ferre Polymachaeroplagides,
quod deberet, atque ut mecum mitteres Phoenicium.
Erus tuos—
Ita dico.
Miles—
Ita loquor.
Macedonius—
Admodum, inquam.
Te ad me misit Polymachaeroplagides?
Vera memoras.
Hoc argentum ut mihi dares?
Si tu quidem es
leno Ballio.
Atque ut a me mulierem tu abduceres?
Ita.
Phoenicium esse dixit?
Recte meministi.
Mane.
iam redeo ad te.
At maturate propera, nam propero: vides
iam diem multum esse.
Video: hunc advocare etiam volo;
mane modo istic, iam revertar ad te. quid nunc fit, Simo?
quid agimus? manufesto hunc hominem teneo, qui argentum attulit.
Quidum?
An nescis quae sit haec res?
Iuxta cum ignarissimis.
Pseudolus tuos allegavit hunc, quasi a Macedonio
milite esset.
Haben argentum ab homine?
Rogitas quod vides?
Heus, memento ergo dimidium istinc mihi de praeda dare:
commune istuc esse oportet.
Quid, malum? id totum tuom est.
Quam mox mi operam das?
Tibi do equidem. quid nunc mi es auctor, Simo?
Exploratorem hunc faciamus ludos suppositicium,
adeo donicum ipsus sese ludos fieri senserit.
Sequere. quid ais? nempe tu illíus servos es?