Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.131-1.2.174
Plautus, Rudens 1.2.131-174
Not analysed yet
Non hercle, adulescens, iam hos dies complusculos
quemquam istic vidi sacruficare, neque potest
clam me esse si qui sacruficat: semper petunt
aquam hinc aut ignem aut vascula aut cultrum aut veru
aut aulam extarem, aut aliquid—quid verbis opust?
Veneri paravi vasa et puteum, non mihi.
nunc intervallum iam hos dies multos fuit.
Vt verba praehibes, me periisse praedicas.
Mea quidem hercle causa salvos sis licet.
Heus tu, qui fana ventris causa circumis,
iubere meliust prandium ornari domi.
Fortasse tu huc vocatus es ad prandium,
ille quí vocavit nullus venit?
Admodum.
Nullumst periclum te hinc ire inpransum domum:
Cererem te meliust quam Venerem sectarier:
amori haec curat; tritico curat Ceres.
Deludificavit me illic homo indignis modis.
Pro di immortales, quid illuc est, Sceparnio,
hominum secundum litus?
Vt mea est opinio,
propter viam illi sunt vocati ad prandium.
Qui?
Quia post cenam, credo, laverunt heri.
Confracta navis in mari est illis.
Ita est.
at hercle nobis villa in terra et tegulae.
Hui,
homunculi quanti estis. eiecti ut natant.
Vbi sunt i homines, obsecro?
Hac ad dexteram
(viden?) secundum litus.
Video. sequimini.
utinam is sit quém ego quaero, vir sacerrimus.
valete. —
Si non moneas, nosmet meminimus.
sed, o Palaemon, sancte Neptuni comes,
qui Herculis socius esse diceris,†
quod facinus video.
Quid vides?
Mulierculas
video sedentis in scapha solas duas.
ut adflictantur miserae. euge euge, perbene,
ab saxo avortit fluctus ad litus scapham,
nequé gubernator umquam potuit rectius.
non vidisse undas me maioris censeo.
salvae sunt, si illos fluctus devitaverint.
nunc, nunc periclumst. unda eiecit alteram.
at in vadost, iam facile enabit. eugepae,
surrexit, horsum se capessit. salva res.
desiluit haec autem altera in terram e scapha.
ut prae timore in genua in undas concidit.