Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.3.331-2.3.364
Plautus, Rudens 2.3.331-364
Not analysed yet
Intellego: hanc quae proxuma est víllam Veneris fano
pulsare iussisti atque aquam rogare.
Cuia ad auris
vox mi advolavit?
Obsecro, quis hic loquitur? quém ego video?
Estne Ampelisca haec quae foras e fano egreditur?
Estne hic
Trachalio, quem conspicor, calator Plesidippi?
East.
Is est. Trachalio, salve.
Salve, Ampelisca.
quid agis tu?
Aétatem haud malam male.
Melius ominare.
Verum omnes sapientes decet conferre et fabulari.
sed Plesidippus tuos erus ubi, amabo, est?
Heia vero,
quasi non sit intus.
Neque pol est neque huc quidem ullus venit.
Non venit?
Vera praedicas.
Non est meum, Ampelisca.
sed quam mox coctum est prandium?
Quod prandium, obsecro te?
Nempe rém divinam facitis hic.
Quid somnias, amabo?
Certe huc Labrax ad prandium vocavit Plesidippum
erúm meum erus vestér.
Pol haud miranda facta dicis:
si deos decepit et homines, lenonum more fecit.
Non rem divinam facitis hic vos neque erus?
Hariolare.
Quid tu agis hic igitur?
Ex malis multis metuque summo
capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc
recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram.
An hic Palaestrast, obsecro, erí mei amica?
Certo.
Inest lepos in nuntio tuo mágnus, mea Ampelisca.
sed istúc periclum perlubet quod fuerit vobis scire.
Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis.
Quid navis? quae istaec fabulast?
Non audivisti, amabo,
quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluit
in Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit?
ea nunc perierunt omnia.
Oh, Neptune lepide, salve,
nec te aleator nullus est sapientior; profecto
nimis lépide iecisti bolum: periurum perdidisti.
sed nunc ubi est leno Labrax?
Periit potando, opinor.
Neptunus magnis poculis hac nocte eum invitavit.
Credo hercle anancaeo datum quod biberet. ut ego amo te,
mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis.