Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.3.365-2.3.399
Plautus, Rudens 2.3.365-399
Not analysed yet
sed tu et Palaestra quomodo salvae estis?
Scibis faxo.
de navi timidae ambae in scapham insiluimus, quia videmus
ad saxa navem ferrier; properans exsolvi restim,
dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrovorsum
differt ab illis. itaque nos ventisque fluctibusque
iactatae exemplis plurimis miserae perpetuam noctem;
vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas.
Novi, Neptunus ita solet, quamvis fastidiosus
aedilis est: si quae improbae sunt merces, iactat omnis.
Vae capiti atque aetati tuae.
Tuo, mea Ampelisca.
scivi lenonem facere hóc, quod fecit, saepe dixi;
capillum promittam optimumst occipiamque hariolari.
Cavistis ergo tu atque erus ne abiret, cum scibatis.
Quid faceret?
Sí amabat, rogas, quid faceret? adservaret
dies nóctesque, in custodia esset semper. verum ecastor
ut multi fecit ita probe curavit Plesidippus.
Cur tu istuc dicis?
Res palam est.
Scin tu? etiam qui it lavatum
in balineas, cum ibi sedulo sua vestimenta servat,
tamen surripiuntur, quippe qui quem illorum observet falsust;
fur facile qui observat videt: custos qui fur sit nescit.
sed duce me ad illam ubi est.
I sane in Veneris fanum huc intro,
sedentem flentemque opprimes.
Vt iam istuc mihi molestumst.
sed quid flet?
Ego dicam tibi: hoc sése excruciat animi,
quia leno ademit cistulam ei, quam habebat ubique habebat
qui suos parentis noscere possét: eam veretur
ne perierit.
Vbinam ea fuit cistellula?
Ibidem in navi.
conclusit ipse in vidulum, ne copia esset eius,
qui suos parentes nosceret.
O facinus impudicum,
quam liberam esse oporteat servire postulare.
Nunc eam cum navi scilicet abiisse pessum in altum.
et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem.
Credo aliquem immersisse atque eum excepisse.
Id misera maestast,
sibi eorum evenisse inopiam.
Iam istoc magis usus factost,
ut eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi;