Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.4.706-3.4.738
Plautus, Rudens 3.4.706-738
Not analysed yet
Éxi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime.
vos in aram abite sessum. sed ubi sunt?
Huc respice.
Optume, istuc volueramus. iube modo accedat prope.
tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas?
pugnum in os impinge.
Iniqua haec patior cum pretio tuo.
At etiam minitatur audax?
Ius meum ereptum est mihi,
meas mihi ancillas invito me eripis.
Cedo iudicem
de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum,
si tuas ésse oportet nive eas ésse oportet liberas
nive in carcerem compingi te est aequom aetatemque ibi
te usque habitare, donec totum carcerem contriveris.
Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler.
té ego appello.
Cum istoc primum, qui te novit, disputa.
Tecum ago.
At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae?
Sunt.
Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo.
Quid si attigero?
Extemplo hercle ego te follem pugilatorium
faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime.
Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere?
Non licet: est lex apud nos—
Mihi cum vestris legibus
nil quicquamst commerci. equidem istas iam ambas educam foras.
tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus;
si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit.
Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias sententiam,
occipito modo illís adferre vim ioculo pausillulum,
ita ego te hinc ornatum amittam, tu ipsus te ut non noveris.
vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis,
quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumvinciam.
Ví agis mecum.
Etiam vim †proportas, flagiti flagrantia?
Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere?
Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus:
numqui minus hasce esse oportet liberas?
Quid, liberas?
Atque eras tuas quidem hercle, atque ex germana Graecia;
nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus.