Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.4.739-3.4.773
Plautus, Rudens 3.4.739-773
Not analysed yet
Quid ego ex te audio?
Hanc Athenis esse natam liberam.
Mea popularis, obsecro, haec est?
Non tu Cyrenensis es?
Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis.
Opsecro, defende cives tuas, senex.
O filia
mea, quom hanc video, mearum me absens miseriarum commones;
trima quae periit mihi, iam tanta esset, si vivit, scio.
Argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino dedi;
quid mea réfert, haec Athenis natae án Thebis sient,
dum mihi recte servitutem serviant?
Itane, impudens?
tune hic, feles virginalis, liberos parentibus
sublectos habebis atque indigno quaestu conteres?
nam húic alterae quae patria sit profecto nescio,
nisi scio probiorem hanc esse, quam te, impuratissime.
†Tuae istae sunt.
Contende ergo, uter sit tergo—verior:
ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo,
quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissimus:
postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero:
ní erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius
optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum,
quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem?
quid illas spectas? quas si attigeris, oculos eripiam tibi.
At qui, quia votas, utramque iam mecum abducam simul.
Quid facies?
Volcanum adducam, is Venerist adversarius.
Quo illic it?
Heus, ecquis hic est? heus.
Si attigeris ostium,
iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis.
Nullum habemus ignem, ficis victitamus aridis.
Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast.
Ibo hercle aliquo quaeritatum ígnem.
Quid quom inveneris?
Ignem magnum hic faciam.
Quin †inhumanum exuras tibi?
Immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam, id volo.
Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam
teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum.
quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia,
quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis,
quod ego in somnis somniavi.