Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.3.938-4.3.967
Plautus, Rudens 4.3.938-967
Not analysed yet
Heus, máne.
Quid maneam?
Dum hánc tibi, quam tráhis, rudentem cómplico.
Mitté modo.
At pol ego te ádiuvo nam bónis quod bene fit haúd perit.
Turbída tempestas héri fuit,
nil hábeo, adulescens, píscium, ne tú mihi esse póstules;
non vídes referre me úvidum reté, sine squamosó pecu?
Non édepol piscis éxpeto quam tuí sermonis sum índigens.
Enícas iam me odio, quísquis es.
Non sínam ego abire hinc té. mane.
Cave sís malo. quid tú, malum, nám me retrahis?
Aúdi.
Non aúdio.
At pol qui aúdies póst.
Quin loquere quíd vis.
Eho máne dum, est óperae pretium quod tíbi ego narraré volo.
Elóquere quid id est?
Víde num quispíam consequitur própe nos.
Écquid est quód mea réferat?
Scílicet.
séd boni cónsili écquid in té mihi est?
Quíd negoti ést, modo díce.
Dicám, tace,
sí fidem modo dás mihi te nón fore infídum.
Dó fidem tibi, fídus ero, quísquis es.
Aúdi.
furtum égo vidi qui fáciebat;
norám dominum, id cui fíebat,
post ád furem egomet dévenio
feroque eí condicionem hóc pacto:
“ego istúc furtum scio cuí factum est;
nunc míhi si vis dare dímidium, indícium domino nón faciam.”
is míhi nihil etiam réspondit. quid inde aéquom est dari mihi? dímidium
volo ut dícas.
Immo hercle étiam amplius, nam nísi dat, domino dícundum
censeó.
Tuo consilió faciam. nunc ádvorte animum; námque hoc omne
attinét ad te.
Quid fáctumst?
Vídulum istum cúiust novi ego hóminem iam pridem.
Quid est?
Et quo pacto periit.
At ego quo pacto inventust scio
et qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio.
nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea:
ego illum novi cuius nunc est, tu illum cuius antehac fuit.