Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.3.968-4.3.1000
Plautus, Rudens 4.3.968-1000
Not analysed yet
hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis.
Non ferat si dominus veniat?
Dominus huic, ne frustra sis,
nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in venatu meo.
Itane vero?
Ecquem esse dices in mari piscem meum?
quos cum capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis,
nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat.
in foro palam omnes vendo pro meis venalibus.
mare quidem commune certost omnibus.
Adsentio:
qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum?
in mari inventust communi.
Esne impudenter impudens?
nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint.
quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient,
nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,
dicant, in mari communi captos.
Quid ais, impudens?
ausu's ausus es etiam comparare vidulum cum piscibus?
eadem tandem res videtur?
In manu non est mea:
ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho.
meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst.
Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti.
Philosophe.
Sed tu enumquam piscatorem vidisti, venefice,
vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum?
non enim tu híc quidem occupabis omnis quaestus quos voles:
et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas.
vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus,
vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras.
Quid, tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem?
Scelus,
nullus est.
Immo est profecto; ego, qui sum piscator, scio;
verum raro capitur, nullus minus saepe ad terram venit.
Nil agis, dare verba speras mihi te posse, furcifer.
Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli;
sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri.
Scio.
tu hercle, opino, in vidulum te bis convertes, nisi caves:
fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo.