Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.4.1137b-4.4.1170b
Plautus, Rudens 4.4.1137b-1170b
Not analysed yet
Placet.
ius merum oras meo quidem animo.
Át meo hercle iniuriam.
quid si ista aut superstitiosa aut hariolast atque omnia,
quidquid insit, vera dicet? anne habebit hariola?
Non feret, nisi vera dicet: nequiquam hariolabitur.
solve vidulum ergo, ut quid sit verum quam primum sciam.
Hoc habet, solutust.
Aperi. video cistellam. haecinest?
Istaec est. o mei parentes, hic vos conclusos gero,
huc opesque spesque vestrum cognoscendum condidi.
Tum tibi hercle deos iratos esse oportet, quisquis es,
quae parentis tám in angustum tuos locum compegeris.
Gripe, accede huc; tua res agitur. tu, puella, istinc procul
dicito quid insit et qua facie, memorato omnia.
si hercle tantillum peccassis, quod posterius postules
te ad verum convorti, nugas, mulier, magnas egeris.
Ius bonum oras.
Edepol haud te órat, nam tu iniuriu's iniurius es .
Loquere nunciam, puella. Gripe, animum advorte ac tace.
Sunt crepundia.
Ecca video.
Perii in primo proelio.
mane, ne ostenderis.
Qua facie sunt? responde ex ordine.
Ensiculust aureolus primum litteratus.
Dice dum,
in eo ensiculo litterarum quid est?
Mei nomen patris.
post altrinsecust securicula ancipes, itidem aurea
litterata: ibi matris nomen in securiculast.
Mane.
dic, in ensiculo quid nomen est paternum?
Daemones.
Di immortales, ubi loci sunt spes meae?
Immo edepol meae?
Pergite, opsecro, continuo.
Placide, aut i in malam crucem.
Loquere matris nomen hic quid in securicula siet.
Daedalis.
Di me servatum cupiunt.
At me perditum.
Filiam meam esse hánc oportet, Gripe.
Sit per me quidem.
qui te di omnes perdant, qui me hodie oculis vidisti tuis,
meque adeo scelestum, qui non circumspexi centiens,
prius me ne quis inspectaret quam rete extraxi ex aqua.
Post sicilicula argenteola et duae conexae maniculae et
sucula.
Quin tu i díerecta, cum sucula et cum porculis.