Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.4.1107-4.4.1137
Plautus, Rudens 4.4.1107-1137
Not analysed yet
Omnia iterum vis memorari, scelus, ut defiat dies.
Apstine maledictis et mihi quod rogavi dilue.
Cistellam isti inesse oportet caudeam ín isto vidulo,
ubi sunt signa qui parentes noscere haec possit suos,
quibuscum periit parva Athenis, sicuti dixi prius.
Iuppiter te dique perdant. quid ais, vir venefice?
quid, istae mutae sunt, quae pro se fabulari non queant?
Eo tacent, quia tacitast melior mulier semper quam loquens.
Tum pol tu pro portione nec vir nec mulier mihi es.
Quidum?
Quia enim neque loquens es neque tacens umquam bonus.
quaeso, enumquam hodie licebit mihi loqui?
Si praeterhac
unum verbum faxis hodie, ego tibi comminuam caput.
Vt id occepi diceré, senex, eam te quaeso cistulam
ut iubeas hunc reddere illis; ob eam si quid postulat
sibi mercedis, dabitur: aliud quidquid ibi est habeat sibi.
Nunc demum istuc dicis, quoniam ius meum esse intellegis:
dudum dimidiam petebas partem.
Immo etiam nunc peto.
Vidi petere miluom, etiam cum nihil auferret tamen.
Non ego te comprimere possum sine malo?
Si istic tacet,
ego tacebo; si iste loquitur, sine me pro parte loqui.
Cedo modó mihi vidulum istum, Gripe.
Concedam tibi,
ac, si istorum nil sit, ut mihi reddas.
Reddetur.
Tene.
Audi nunciam, Palaestra atque Ampelisca, hoc quod loquor.
estne hic vidulus úbi cistellam tuam inesse aiebas?
Is est.
Perii hercle ego miser, uti, prius quam plane aspexit, ilico
eum esse dixit.
Faciam ego hanc rem ex procliva planam tibi.
cistellam isti inesse oportet caudeam ín isto vidulo.
ibi ego dicam quidquid inerit nominatim: tu mihi
nullum ostenderis; si falsa dicam, frustra dixero,
vos tamen istaec, quidquid istic inerit, vobis habebitis;
sed si erunt véra, tum opsecro te, ut mea mi reddantur.