Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.2.1321-5.2.1356
Plautus, Rudens 5.2.1321-1356
Not analysed yet
Miserum istuc verbum et pessimum est, habuisse, et nihil habere.
Quid dare velis, qui istaec tibi investiget indicetque?
eloquere propere celeriter.
Nummos trecentos.
Tricas.
Quadringéntos.
Tramas putidas.
Quingentos.
Cassam glandem.
Sescentos.
Curculiunculos minutos fabulare.
Dabo séptingentos.
Os calet tibi, nunc id frigefactas.
Millé dabo nummum.
Somnias.
Nihil addo.
Abi igitur.
Audi:
si hercle abiero hinc, hic non ero. vin centum et mille?
Dormis.
Eloquere quantum postules.
Quo nihil invitus addas:
talentum magnum. non potest triobolum hinc abesse.
proin tú vel aias vel neges.
Quid istíc? necessum est, video:
dabitur talentum.
Accede dum huc: Venus haec volo adroget te.
Quod tibi libet id mi impera.
Tange aram hanc Veneris.
Tango.
Per Venerem hanc iurandum est tibi.
Quid iurem?
Quod iubebo.
Praei vérbis quidvis. íd quod domi est, numquam ulli supplicabo.
Tene aram hanc.
Teneo.
Deiera te mi argentum daturum
eodém die, tui viduli ubi sis potitus.
Fiat.
Venus Cýrenensis, testem te testor mihi,
si vidulum illum, quém ego in navi perdidi,
cum auro atque argento salvom investigavero
isque in potestatem meam pervenerit,
tum ego húic Gripo, ínquito, et me tangito—
Tum ego húic Gripo (dico, Venus, ut tu audias)
talentum argenti magnum continuo dabo.
Si quid fraudassis, dic ut te in quaestu tuo
Venus eradicet, caput atque aetatem tuam.
tecum hoc habeto tamen, ubi iuraveris.
Illaec advorsum si quid peccasso, Venus,
veneror te ut omnes miseri lenones sient.
Tamen fíet, etsi tu fidem servaveris.
tu hic opperire, iam ego faxo exibit senex;
eum tú continuo vidulum reposcito. —
Si maxime mi illum reddiderit vidulum,
non ego illi hodie debeo triobolum.
meus arbitratust, lingua quod iuret mea.
sed conticiscam: eccum exit et ducit senem.