Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.3.1389-5.3.1420
Plautus, Rudens 5.3.1389-1420
Not analysed yet
Quando ergo erga te benignus ego fui atque opera mea
haec tibi sunt servata—
Immo hercle mea, ne tu dicas tua.
(Si sapies, tacebis) tum te mihi benigne itidem addecet
bene merenti bene referre gratiam.
Nempe pró meo
iure oras?
Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam.
Salvos sum, leno labascit, libertas portenditur.
Vidulum istunc ille invenit, illud mancipium meum est;
ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia.
Gratiam habeo, et de talento nulla causa est quin feras,
quod isti sum iuratus.
Heus tu, mihi dato ergo, si sapis.
Tacen an non?
Tu meam rem simulas agere, tibi mu ….
non hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi.
Vapulabis, verbum si addis istúc unum.
Vel hercle énica,
non tacebo umquam alio pacto, nisi talento comprimor.
Tibi operam hic quidem dát. tace.
Concede hoc tu, leno.
Licet.
Palam age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri.
Dic mihi, quanti íllam emisti tuam alteram mulierculam,
Ampeliscam?
Mille nummum denumeravi.
Vin tibi
condicionem luculentam ferre me?
Sane volo.
Dividuom talentum faciam.
Bene facis.
Pro illa altera,
libera ut sit, dimidium tibi sume, dimidium huc cedo.
Maxime.
Pro illo dimidio égo Gripum emittam manu,
quem propter tu vidulum et ego gnatam inveni.
Bene facis,
gratiam habeo magnam.
Quam mox mi argentum ergo redditur?
Res soluta est, Gripe. ego habeo.
Át ego me hercle mavolo.
Nihil hercle hic tibi est, né tu speres. iuris iurandi volo
gratiam facias.
Perii hercle. nisi me suspendo, occidi.
numquam hercle iterum defraudabis me quidem post hunc diem.
Hic hodie cenato, leno.
Fiat, condicio placet.
Sequimini intro. spectatores, vos quoque ad cenam vocem,
ni daturus nil sim neque sit quicquam pollucti domi,
nive adeo vocatos credam vos esse ad cenam foras.