Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.91c-1.2.125
Plautus, Stichus 1.2.91c-125
Not analysed yet
Quí, amabo, pater?
Quia ita meae animae salsura evenit.
Asside hic, pater.
Non sedeo istic, vos sedete; ego sedero in subsellio.
Mane pulvinum.
Bene procuras. mihi satis sic fultumst. sede.
Sine, pater.
Quid opust?
Opust.
Mórem tibi geram. atque hoc est satis.
Numquam enim nímis curare possunt suom parentem filiae.
quem aequiust nós potiorem habere quam te? postidea, pater,
viros nostros, quibus tú voluisti ésse nos matres familias.
Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis viros
proinde habetis quasi praesentes sint.
Pudicitiast, pater,
eos nos magnificare, qui nos socias sumpserunt sibi.
Num quis hic ést alienus nostris dictis auceps auribus?
Nullus praeter nosque teque.
Vostrum animum adhiberi volo;
nám ego ad vos nunc imperitus rerum et morum mulierum,
discipulus venio ad magistras: quibus matronas moribus,
quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi.
Quid istuc est quod huc éxquaesitum mulierum mores venis?
Pol ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortuast.
Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater,
quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol videt.
At ego ex te éxquaero atque ex istac tua sorore.
Edepol pater,
scio ut oportet esse: si sint—ita ut ego aequom censeo.
Volo scire ergo, ut aequom censes.
Vt, per urbem quom ambulent,
omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi.
Dic vicissim nunciam tu.
Quid vis tibi dicam, pater?
Vbi facillime spectatur mulier, quae ingenio est bono?
Quoi male faciundi est potestas, quae ne id faciat temperat.
Qui potest mulier vitare vitiis?
Vt cottidie
pridie caveat ne faciat quod pigeat postridie.
Quae tibi muliér videtur multo sapientissuma?
Quae tamen, cum res secundae sunt, se poterit noscere,
et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius quam fuit.