Latin · ~6 min
Act 1, lines 1.2.126-1.2.154
Plautus, Stichus 1.2.126-154
Not analysed yet
Edepol vos lepide temptavi vostrumque ingenium ingeni.
sed hoc est quod ad vos venio quodque esse ambas conventas volo:
mi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum.
At enim nos, quarum res agitur, aliter auctores sumus.
nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit,
aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus.
Vosne ego patiar cum mendicis nuptas me vivo viris?
Placet ille meus mihi mendicus: suos rex reginae placet.
idem animust in paupertate qui olim in divitiis fuit:
non tu me argento dedisti, opinor, nuptum, sed viro.
Quid illos exspectatis, quí abhinc iam abierunt triennium?
quin vos capitis condicionem ex pessuma primariam?
Stultitiast, pater, venatum ducere invitas canes.
hostis est uxor, invita quae viro nuptum datur.
Certumne est neutram vostrarum persequi imperium patris?
Persequimur, nam quo dedisti nuptum, abire nolumus.
Bene valete. ibo atque amicis vostra consilia eloquar.
Probiores credo arbitrabunt, si probis narraveris.
Curate igitur familiarem rem ut potestis.
Optume,
nunc places, quom recte monstras; nunc tibi auscultabimus.
nunc, soror, abeamus intro.
Ímmo intervisam domum.
si a viro tibi forte veniet nuntius, facito ut sciam. —
Neque ego te celabo, neque tu me celassis quod scias.
eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito,
tecum adduce; nam illum ecastor mittere ad portum volo,
si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit.
nam dies totos apud pórtum servos unus assidet;
sed tamen volo intervisi. propera atque actutum redi. —