Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.3.155-1.3.196
Plautus, Stichus 1.3.155-196
Not analysed yet
Famem ego fuisse suspicor matrem mihi,
nam postquam natus sum, satur numquam fui.
neque quisquam melius referet matri gratiam
neque rettulit, quam ego refero meae matri Fami.
nam illa me in alvo menses gestavit decem,
at ego illam in alvo gesto plus annos decem.
atque illa puerum me gestavit parvolum,
quo minus laboris cepisse illam existumo:
ego non pauxillulam in utero gesto famem,
verum hercle multo maximam et gravissimam;
uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, †
sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio.
atque auditavi saepe hoc volgo dicier,
solere elephantum gravidam perpetuos decem
esse annos; eius ex sémine haec certost fames,
nam iam complures annos utero haeret meo.
nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam,
venalis ego sum cum ornamentis omnibus;
inanimentis explementum quaerito.
Gelasimo nomen mi indidit parvo pater,
quia inde iam a pausillo puero ridiculus fui. †
propter pauperiem hoc adeo nomen repperi,
eo quía paupertas fecit ridiculus forem;
nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit.
per annónam caram dixit me natum pater:
propterea, credo, nunc essurio ácrius.
sed generi nostro haec redditast benignitas:
nulli negare soleo, siquis me essúm vocat.
oratio una interiit hominum pessume,
atque optuma hercle meo animo et scitissuma,
qua ante utebantur: “véni illo ad cenam, sic face,
promitte vero, ne gravare. est commodum?
volo inquam fieri, non amittam quin eas.”
nunc reppererunt iam ei verbo vicarium
(nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum):
vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris.
ei hércle ego verbo lumbos diffractos velim,
ni vere perierit, si cenassit domi.
haec verba subigunt mé uti mores barbaros
discam atque ut faciam praeconis compendium
itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem.
Hic illést parasitus, quem arcessitum missa sum.