Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.39-1.2.77
Plautus, Trinummus 1.2.39-77
Not analysed yet
Larem corona nostrum decorari volo.
uxor, venerare ut nobis haec habitatio
bona fausta felix fortunataque evenat—
teque ut quam primum possim videam emortuam.
Hic ille ést, senecta aetate qui factust puer,
qui admisit in se culpam castigabilem.
adgrediar hominem.
Quoia hic vox prope me sonat?
Tui benevolentis, sí ita es ut ego te volo,
sin aliter es, inimici atque irati tibi.
O amice, salve, átque aequalis. ut vales,
Megaronides?
Et tu edepol salve, Callicles.
Valen? valuistin?
Valeo, et valui rectius.
Quid tua agit uxor? ut valet?
Plus quam ego volo.
Bene hercle est illam tibi valere et vivere.
Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est.
Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem.
Eho tu, tua uxor quid agit?
Immortalis est,
vivit victuraque est.
Bene hercle nuntias,
deosque óro ut vitae tuae superstes suppetat.
Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim.
Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam?
faxo haud tantillum dederis verborum mihi.
Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris.
Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris.
Habeas ut nanctu's nanctus es :nota mala res optumast.
nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam.
Edepol proinde ut diu vivitur, bene vivitur.
sed hoc ánimum advorte atque aufer ridicularia;
nam ego dedita opera huc ad te advenio.
Quid venis?
Malis te ut verbis multis multum obiurigem.
Men?
Numquis est hic alius praeter me atque te?
Nemost.
Quid tu igitur rogitas, tene obiurigem?
nisi tu me mihimet censes dicturum male.
nam si in te aegrotant artes antiquae tuae,
omnibus amicis morbum tu incuties gravem,
ut te videre audireque aegroti sient.
Qui in mentem venit tibi istaec dicta dicere?