Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.78-1.2.118
Plautus, Trinummus 1.2.78-118
Not analysed yet
Quia omnís bonos bonasque adcurare addecet,
suspicionem et culpam ut ab se segregent.
Non potest utrumque fieri.
Quapropter?
Rogas?
ne admittam culpam, ego meo sum promus pectori:
suspicio est in pectore alieno sita.
nam nunc ego si te surrupuisse suspicer
Iovi coronam de capite ex Capitolio,
qui in columine astat summo: si id non feceris
atque id tamen mihi lubeat suspicarier,
qui tu id prohibere me potes ne suspicer?
sed istúc negoti cupio scire quid siet.
Haben tu amicum aut familiarem quempiam,
quoi pectus sapiat?
Edepol haud dicam dolo:
sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor,
sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere,
ad amici partem an ad inimici pervenant;
sed tu ex amicis mi es certis certissimus.
si quid scis me fecisse inscite aut improbe,
†si id me non accusas, tute ipse obiurgandus es.
Scio;
et, si alia huc causa ad te adveni, aequom postulas.
Expecto si quid dicas.
Primumdum omnium,
male dictitatur tibi volgo in sermonibus:
turpilucricupidum te vocant cives tui;
tum autem sunt alii, qui te volturium vocant:
hostisne an civis comedis, parvi pendere.
haec cum audio in te dici, discrucior miser.
Est atque non est mi in manu, Megaronides:
quin dicant, non est; merito ut ne dicant, id est.
Fuitne híc tibi amicus Charmides?
Est et fuit.
id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo.
nam postquam hic eius rem confregit filius
videtque ípse ad paupertatem protractum esse se
suamque filiam esse adultam virginem,
simul eius matrem suamque uxorem mortuam,
quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam,
mihi conmendavit virginem gnatam suam
et rem suam omnem et illúm corruptum filium.
haec, si mihi inimicus esset, credo haud crederet.
Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum vides,
qui tuae mandatus est fide et fiduciae,
quin eum restituis, quin ad frugem conrigis?