Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.2.276-2.2.310
Plautus, Trinummus 2.2.276-310
Not analysed yet
Quo illíc homo foras se pénetravit ex
aedíbus?
Pater, adsum, imperá quidvis,
neque tíbi ero in mora neque látebrose
me abs tuó conspectu occúltabo.
Féceris pár tuis ceteris fáctis,
patrém tuom si pércoles per pietatem.
nólo ego cum ímprobis té viris, gnáte mi,
neque ín via, neque ín foro necúllum sermonem éxsequi
nóvi ego hoc saeculum móribus quíbus siet:
malús bonum malum ésse volt, ut sít sui similis;
turbánt, miscent morés mali: rapáx avarus ínvidus
sacrúm profanum, públicum privátum habent, hiúlca gens.
haec égo doleo, haec súnt quae me excruciánt, haec dies
noctésque tibi canto út caveas.
quod mánu non queunt tangére tantum fas hábent quo manus abstíneant,
cetéra: rape trahe, fuge láte—lacrumas
haec míhi quom video elíciunt,
quia ego ád hoc genus hominum dúravi.
quin príus me ad plures pénetravi?
nam hi móres maiorúm laudant, eosdém lutitant quos cónlaudant.
hisce égo de artibus gratiám facio, ne cólas neve imbuas íngenium.
meo módo et moribus vivito ántiquis,
quae ego tíbi praecipio, ea fácito.
nihil égo istos moror faeceós mores, turbidós, quibus boni dedécorant se.
haec tíbi si mea imperiá capesses, multá bona in pectore cónsident.
Sémper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia
tuis servivi servitutem imperiis praeceptis, pater.
pro ingenio ego me liberum esse ratus sum, pro imperio tuo
meum animum tibi servitutem servire aequom censui.
Quí homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo,
utrum itane esse mavelit ut eum animus aequom censeat,
an ita potius ut parentes eum esse et cognati velint:
si animus hominem pepulit, actumst: animo servit, non sibi;
si ipse animum pepulit, dum vivit victor victorum cluet.
tu si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas.