Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.2.311-2.2.343
Plautus, Trinummus 2.2.311-343
Not analysed yet
nimio satiust, ut opust té ita ésse, quam ut animo lubet:
qui animum vincunt, quam quos animus, semper probiores cluent.
Istaec ego mi semper habui aetati integumentum meae;
ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum
neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri
neu tibi aegritudinem, pater, párerem, parsi sedulo:
sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia.
Quid exprobras? bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi;
mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxime.
is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae;
qui ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae:
bene facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant.
Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst quam volo
ego me abs te exorare.
Quid id est? dare iam veniam gestio.
Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo,
minus qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater,
bene volo ego illi facere, si tu non nevis.
Nempe dé tuo?
De meo: nam quod tuomst meumst, ómne meumst autem tuom.
Quid is? egetne?
Eget.
Habuitne rem?
Habuit.
Quí eam perdidit?
publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis?
mercaturan, an venales habuit ubi rem perdidit?
Nihil istorum.
Quid igitur?
Per comitatem edepol, pater;
praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit.
Edepol hominem praemandatum ferme familiariter,
qui quidem núsquam per virtutem rem confregit, atque eget;
nil moror eum tíbi esse amicum cum eius modi virtutibus.
Quia sine omni malitiast, tolerare eius égestatem volo.
De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat;
nam et illud quod dat perdit ét illi prodit vitam ad miseriam.
non eo haec díco, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens:
sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi,
ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat.