Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.4.402-2.4.443
Plautus, Trinummus 2.4.402-443
Not analysed yet
Minus quíndecim dies sunt, quom pro hisce aedibus
minas quadraginta accepisti a Callicle.
estne hoc quod dico, Stasime?
Quom considero,
meminisse videor fieri.
Quid factumst eo?
Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis,
piscator, pistor apstulit, lanii, coqui,
holitores, myropolae, aucupes: confit cito;
non hercle minus divorse distrahitur cito,
quam si tu obicias formicis papaverem.
Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis.
Quid quod dedisti scortis?
Ibidem una traho.
Quid quod égo defrudavi?
Em, istaec ratio maxumast.
Non tibi illud apparere, si sumas, potest;
nisi tu immortale rere esse argentum tibi.
Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit,
postquam comedit rem, post rationem putat.
Nequaquam argenti ratio comparet tamen.
Ratio quidem hercle apparet: argentum οἴχεται.
minas quadraginta accepisti a Callicle,
et ille aédis mancipio abs te accepit?
Admodum.
Pol opino adfinis noster aedis vendidit;
pater quom peregre veniet, in portast locus,
nisi forte in ventrem filio conrepserit.
Trapezítae mille drachumarúm Olympico,
quas de ratione dehibuisti, redditae?
Nempe quás spopondi.
Immó quas dependi inquito
pro illo adulescente, quem tu esse aibas divitem.
Factum.
Vt quidem illud perierit.
Factum id quoque est.
nam nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst.
Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet.
Tempust adeundi.
Éstne hic Philto qui advenit?
is herclest ipsus.
Edepol né ego istum velim
meum fíeri servom cum suo peculio.
Erum atque servom plurumum Philto iubet
salvere, Lesbonicum et Stasimum.
Di duint
tibi, Philto, quaequomque optes. quid agit filius?
Bene volt tibi.
Edepol mutuom mecum facit.
Nequam illud verbumst bene volt, nisi qui bene facit.
ego quoque volo esse liber: nequiquam volo;
hic postulet frugi esse: nugas postulet.
Meus gnátus me ad te misit, inter te atque nos
adfinitatem ut conciliarem et gratiam.