Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.4.444-2.4.483
Plautus, Trinummus 2.4.444-483
Not analysed yet
tuam vólt sororem ducere uxorem; et mihi
sententia eademst et volo.
Hau nosco tuom:
bonis tuis rebus meas res inrides malas.
Homo ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter,
neque te derisum advenio neque dignum puto.
verum hoc quod dixi: meus me oravit filius,
ut tuam sororem poscerem uxorem sibi.
Mearúm me rerum novisse aequomst ordinem.
cum vostra nostra non est aequa factio.
adfinitatem vobis aliam quaerite.
Satin tu es sanus mentis aut animi tui,
qui condicionem hanc repudies? nam illum tibi
ferentárium esse amicum inventum intellego.
Abin hínc dierecte?
Si hercle ire occipiam, votes.
Nisi quid me aliud vis, Philto, respondi tibi.
Benigniorem, Lesbonice, te mihi,
quam nunc experior esse, confido fore;
nam et stulte facere et stulte fabularier,
utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst.
Verum hercle hic dicit.
Oculum ego ecfodiam tibi,
si verbum addideris.
Hercle qui dicam tamen;
nam si sic non licebit, luscus dixero.
Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabiles
vostras cum nostris factiones atque opes?
Dico.
Quid? nunc si in aedem ad cenam veneris
atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit
(adposita cena sit, popularem quam vocant),
si illi congestae sint epulae a cluentibus:
si quid tibi placeat quod illi congestum siet,
edisne an incenatus cum opulento accubes?
Edim, nisi si ille votet.
At pol ego etsi votet
edim, atque ambabus malis expletis vorem,
et quod illi placeat praeripiam potissimum,
neque illí concedam quicquam de vita mea.
verecundari neminem ápud mensam decet,
nam ibi de divinis atque humanis cernitur.
Rem fabulare.
Non tibi dicam dolo:
decedam ego illi de via, de semita,
de honore populi; verum quod ad ventrem attinet,
non hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit.