Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.4.484-2.4.524
Plautus, Trinummus 2.4.484-524
Not analysed yet
cena hac annona est sine sacris hereditas.
Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites,
id optumum esse, tute uti sis optumus;
si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus.
nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam abs te peto,
dare atque accipere, Lesbonice, te volo.
di divites sunt, deos decent opulentiae
et factiones, verum nos homunculi,
satillum animai qui quom extemplo emisimus,
aequo mendicus atque ille opulentissimus
censetur censu ad Acheruntem mortuos.
Mirum quin tu illo tecum divitias feras.
ubi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet.
Nunc ut scias hic factiones atque opes
non esse neque nos tuam neglegere gratiam,
sine dote posco tuam sororem filio.
quae res bene vortat—habeon pactam? quid taces?
Pro di immortales, condicionem quoius modi.
Quin fabulare di bene vortant, spondeo?
Eheú ubi usus nil erat dícto, spondeo
dicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere.
Quom adfinitate vostra me arbitramini
dignum, habeo vobis, Philto, magnam gratiam.
sed si haec res graviter cecidit stultitia mea,
Philto, est ager sub urbe hic nobis: eum dabo
dotem sorori; nam is de divitiis meis
solus superfit praeter vitam relicuos.
Profecto dotem nil moror.
Certumst dare.
Nostramne, ere, vis nutricem, quae nos educat,
abalienare a nobis? cave sis feceris.
quid edemus nosmet postea?
Etiam tu taces?
tibi ego rationem reddam?
Plane periimus,
nisi quid ego comminiscor. Philto, te volo.
Si quid vis, Stasime.
Huc cóncede aliquantum.
Licet.
Arcano tibi ego hoc dico, ne ille ex te sciat
neve alius quisquam.
Crede audacter quidlubet.
Per deos atque homines dico, ne tu illunc agrum
tuom síris umquam fieri neque gnati tui.
ei rei argumenta dicam.
Audire edepol lubet.
Primum omnium olim terra cum proscinditur,
in quinto quoque sulco moriuntur boves.