Latin · ~8 min
Act 3, lines 3.2.658-3.2.691
Plautus, Trinummus 3.2.658-691
Not analysed yet
ita vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi.
et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias.
At operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere †
perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te;
et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis,
tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor,
in occulto iacebis cum te maxume clarum voles.
pernovi equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum;
scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi
pectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis vias.
ita est amor, ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque volat;
atque is mores hominum moros et morosos efficit:
minus placet magis quód suadetur, quod dissuadetur placet;
quom inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non velis;
insanum malumst in hospítium devorti ad Cupidinem.
sed te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere expetas.
si istuc, ut conare, facis †indicium tuom incendes genus;
tum igitur tibi aquae érit cupido, genus qui restinguas tuom,
atque sí eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati—
ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.
Facilest inventu: datur ignis, tametsi ab inimico petas.
sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in viam.
meam sororem tibi dem suades sine dote. aha, non convenit
me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis
esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit.
numquam erit alienis gravis qui suis se concinnat levem.
sicut dixi, faciam: nolo te iactari diutius.
Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequi
atque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia?
Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves,
sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant,
me germanam meam sororem in concubinatum tibi,
si sine dote dem, dedisse magis quam in matrimonium.