Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.2.692-3.2.722
Plautus, Trinummus 3.2.692-722
Not analysed yet
quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio
té honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris:
tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.
Quid? te dictatorem censes fore, si aps té agrum acceperim?
Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamen
is est honos homini pudico, meminisse officium suom.
Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio:
id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris
atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas,
effugias ex urbe inanis; profugus patriam deseres,
cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis:
mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument.
id me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris.
Non enim póssum quin exclamem euge. euge, Lysiteles, πάλιν.
facile palmam habes: hic victust, vicit tua comoedia.
hic agit magis ex argumento et versus melioris facit.
etiam ob stultitiam tuam te †curis multabo mina.
Quid tibi intérpellatio aut in consilium huc accessio est?
Eodem pacto, quo huc accessi, apscessero.
I hac mecum domum,
Lysiteles, ibi de istis rebus plura fabulabimur.
Nil ego in occulto agere soleo. meus ut animust, eloquar:
si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur,
sine dote, neque tu hinc abituru's abiturus es ,quod meum erit id erit tuom;
sin aliter animatus es, bene quod agas eveniat tibi,
ego amicus numquam tibi ero alio pacto. sic sententia est. —
Abiit ille quidem. ecquid audis, Lysiteles? ego te volo.
hic quoque hinc ábiit. Stasime, restas solus. quid ego nunc agam,
nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem,
fulmentas iubeam suppingi soccis? non sisti potest.
video caculam militarem me futurum haud longius:
ad aliquem regem in saginam erus sése coniciet meus;