Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.3.729-3.3.768
Plautus, Trinummus 3.3.729-768
Not analysed yet
Vt mihi rem narras, Callicles, nullo modo
potest fíeri prosus quin dos detur virgini.
Namque hercle honeste fieri ferme non potest,
ut eam perpetiar ire in matrimonium
sine dote, quom eius rem penes me habeam domi.
Parata dos domist; nisi expectare vis,
ut eam sine dote frater nuptum conlocet.
post adeas tute Philtonem et dotem dare
te ei dicas, facere id eius ob amícitiam patris.
verum hoc ego vereor, ne istaec pollicitatio
te in crimen populo ponat atque infamiam;
non temere dicant te benignum virgini:
datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre,
ex ea largiri te illi, neque ita ut sit data
columem te sistere illi, et detraxe autument.
nunc si opperiri vis adventum Charmidi,
perlongumst: huic ducendi interea abscesserit
lubido; atque ea condicio huic vel primaria est.
Nam hercle omnia istaec veniunt in mentem mihi.
vide si hóc utibile magis atque in rem deputas,
ut adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet.
sed ut égo nunc adulescenti thensaurum indicem
indomito, pleno amoris ac lasciviae?
minime, minime hercle vero. nam certo scio,
locum quoque illum omnem, ubi situst, comederit;
quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat
neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim.
Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest?
Dum occasio ei rei reperiatur, interim
ab amico alicunde mutuom argentum rogem.
Potin est ab amico alicunde exorari?
Potest.
Gerrae. ne tu illud verbum actutum inveneris:
mihi quidem hercle non est quod dem mutuom.
Malim hercle ut verum dicas, quam ut des mutuom.
Sed vide consilium, si placet.
Quid consilist?
Scitum, ut ego opinor, consilium inveni.
Quid est?
Homo cónducatur aliquis iam, quantum potest,
ignota facie, quae hic non visitata sit;