Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.3.769-3.3.812
Plautus, Trinummus 3.3.769-812
Not analysed yet
mendacilocum aliquem
falsidicum, confidentem.
Quid tum postea?
Is homo exornetur graphice in peregrinum modum;
quasi ad adulescentem a patre ex Seleucia
veniat, salutem ei nuntiet verbis patris:
illum bene gerere rem et valere et vivere,
et eum rediturum actutum; ferat epistulas
duas, éas nos consignemus, quasi sint a patre:
det alteram illi, álteram dicat tibi
dare sese velle.
Perge porro dicere.
Seque aurum ferre virgini dotem a patre
dicat patremque id iussisse aurum tibi dare.
tenes iam?
Propemodo, atque ausculto perlubens.
Tum tú igitur demum adulescenti aurum dabis,
ubi erit locata virgo in matrimonium.
Scite hercle sane.
Hoc, ubi thensaurum effoderis,
suspicionem ab adulescente amoveris:
censebit aurum esse a patre allatum tibi,
tu de thensauro sumes.
Satis scite et probe;
quamquam hoc me aetatis sycophantari pudet.
sed epistulas quando opsignatas adferet,
nonne arbitraris eum adulescentem anuli
paterni signum novisse?
Etiam tu taces?
sescentae ad eam rem causae possunt conligi:
illum quem habuit perdidit, alium post fecit novom. †
iam si opsignatas non feret, dici hoc potest,
apud pórtitorem eas resignatas sibi
inspectasque esse. in huius modi negotio
diem sermone terere segnities merast:
quam vis sermones possunt longi texier.
abi ad thensaurum iam confestim clanculum,
servos ancillas amove. atque audin?
Quid est?
Vxorem quoque eampse hanc rem uti celes face,
nam pol tacere numquam quicquamst quod queat.
quid nunc stas? quin tu hinc amoves et te moves?
aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est,
continuo operíto denuo; sed clanculum,
sicut praecepi; cunctos exturba aedibus.
Ita faciam.
At énim nimis lóngo sermone utimur,
diem conficimus quod iam properatost opus.
nihil est de signo quod vereare; me vide:
lepida est illa caúsa, ut commemoravi, dicere
apud pórtitores esse inspectas. denique
diei tempus non vides? quid illúm putas,
natura illa atque ingenio? iam dudum ebriust.