Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.2.843-4.2.875
Plautus, Trinummus 4.2.843-875
Not analysed yet
Huíc ego die nomén Trinummo fáciam: nam ego operám meam
tribus nummis hodie locavi ad artis nugatorias.
advenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia,
quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpavi meis.
viden egestas quid negoti dat homini misero mali,
quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas
dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio
neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio.
Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit.
Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit.
Ille qui mé conduxit, ubi conduxit, abduxit domum,
quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius,
quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius,
eo conductor melius de me nugas conciliaverit.
ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit.
ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo.
nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere,
dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat.
Quam magis spécto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt,
ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius.
loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat.
credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca.
magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo.
Has regiones demonstravit mi ille conductor meus;
apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae.
fores pultabo.
Ad nostras aedis hic quidem habet rectam viam.
hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias.
Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his fóribus tutelam gerit?
Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas pultas?
Heus senex,
census cum sum, iuratori recte rationem dedi.
…
Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus
ubi habitet, et item alterum ád istanc capitis albitudinem:
Calliclem aiebat vocari qui has dedit mi epistulas.