Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.3.1008-4.3.1042
Plautus, Trinummus 4.3.1008-1042
Not analysed yet
Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum,
ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua.
adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo.
cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent,
si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere.
ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio
condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem?
recipe te et recurre petere re recenti.
Huic, quisquis est,
gurguliost exercitór: is hunc hóminem cursuram docet.
Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis
memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus
ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus?
Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus,
oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae:
inter eosne homines condalium te redipisci postulas?
quorum eorum únus surrupuit currenti cursori solum.
Ita me di ament, graphicum furem.
Quid ego quod periit petam?
nisi etiam laborem ad damnum ápponam epithecam insuper.
quin tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam,
recipe te ad erum.
Non fugitivost hic homo, commeminit domi.
Vtinam veteres hominum mores, veteres parsimoniae
potius in maiore honore hic essent quam mores mali.
Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui.
vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias.
Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet:
ambitio iam more sanctast, liberast a legibus;
scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam:
petere honorem pro flagitio more fit.
Morem improbum.
Strenuiores praeterire more fit.
Nequam quidem.
Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam,
magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis.
eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis,
ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius.
Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens
et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui.