Latin
Act 4, lines 4.3.1043-4.3.1073
Plautus, Trinummus 4.3.1043-1073
Not analysed yet
Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt,
mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum.
Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari.
Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus
univorsis est advorsum atque omni populo male facit:
male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem,
qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant.
hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum.
si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum:
quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo.
si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio:
vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris.
Meus est hic quidem Stasimus servos.
Nam ego talentum mutuom
quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi.
sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis
potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram.
eo domum.
Heus tu, asta ilico. audi.
Heús tu, non sto.
Te volo.
Quid si ego me te velle nolo?
Aha nimium, Stasime, saeviter.
Emere meliust cui imperes.
Pol ego emi atque argentum dedi;
sed si non dicto audiens est, quid ago?
Da magnum malum.
Bene mones, ita facere certumst.
Nisi quidem es obnoxius.
Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes.
Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis?
Quia boni malique in ea re pars tibi est.
Partem alteram
tibi permitto; illam alteram ápud me, quod bonist, apponito.
Sí eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides.
Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi?
Ipsus homo optumus.
Mare terra caelum, di vestram fidem,
satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est,
certe is est, is est profecto. o mí ere exoptatissime,
salve.