Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.2.1125-5.2.1158
Plautus, Trinummus 5.2.1125-1158
Not analysed yet
Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror,
quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;
nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret.
Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter,
non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror.
Est ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis,
eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam.
Lysiteli quidem Philtonis filio.
Enim me nominat.
Familiam optumam occupavit.
Quid ego cesso hos conloqui?
sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui.
Vah.
Quid est?
Oblitus intus dudum tibi sum dicere:
modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam,
nimis pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum
meo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo;
quem ego nec qui esset noram, neque eum ante usquam conspexi prius.
sed quid rides?
Meo adlegatu venit, quasi qui aurum mihi
ferret aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filius
tuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet
neu qui rem ipsam posset intellegere, thensaurum tuom
me esse penes, atque eum me lege populi patrium posceret.
Scite edepol.
Megaronides communis hoc meus et tuos
benevolens commentust.
Quin conlaudo consilium et probo.
Quid ego ineptus, dum sermonem vereor interrumpere,
solus sto nec quod conatus sum agere ago? hominis conloquar.
Quis hic est, qui huc ad nos incedit?
Charmidem socerum suom
Lysiteles salutat.
Di dent tibi, Lysiteles, quae velis.
Non ego sum salute dignus?
Immo salve, Callicles;
hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost.
Deos volo consilia vostra vobis recte vortere.
Filiam meam tíbi desponsam esse audio.
Nisi tu nevis.
Immo haud nolo.
Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi?
Spondeo, et mille auri Philippum dotis.