Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.2.1158b-5.2.1187
Plautus, Trinummus 5.2.1158b-1187
Not analysed yet
Dotem nil moror.
Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi.
postremo quod vis non duces, nisi illud quod non vis feres.
Ius hic orat.
Impetrabit te advocato atque arbitro.
istac lege filiam tuam spónden mi uxorem dari?
Spondeo.
Et ego spondeo ídem hoc.
Oh salvete, adfines mei.
Atque edepol sunt res, quas propter tibi tamen suscensui.
Quid ego feci?
Meum corrumpi quia perpessu's perpessus es filium.
Si id mea voluntate factumst, est quod mihi suscenseas.
sed sine me hoc aps te impetrare quod volo.
Quid id est?
Scies.
si quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia.
quid quassas caput?
Cruciatur cor mi, et metuo.
Quidnam id est?
Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi
denegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes.
non gravabor. faciam ita ut vis.
Probus es. eo, ut illum evocem.
Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet.
Aperite hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist,
evocate: ita subitost propere quod eum conventum volo.
Quis homo tam tumultuoso sonitu me excivit foras?
Benevolens tuos atque amicus.
Satine salve? dic mihi.
Recte. tuom patrem rediisse salvom peregre gaudeo.
Quis id ait?
Ego.
Tun vidisti?
Et tute item videas licet.
O pater, pater mi, salve.
Salve multum, gnate mi.
Si quid tibi, pater, laboris—
Nihil evenit, ne time:
bene re gesta salvos redeo—si tu modo frugi esse vis.
haec tibi pactast Callicli huius filia.
Ego ducam, pater,
et eam et si quam aliam iubebis.
Quamquam tibi suscensui,
miseria una uni quidem hominist adfatim.
Immo huic parumst,
nam si pro peccatis centum ducat uxores, parumst.
At iam posthac temperabo.