Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.22-1.1.63
Plautus, Truculentus 1.1.22-63
Not analysed yet
Non omnis aetas ad perdiscendum sat est
amanti, dum id perdiscat, quot pereat modis;
neque eam rationem eapse umquam educet Venus,
quam penes amantum summa summarum redit,
quot amans exemplis ludificetur, quot modis
pereat quotque exoretur exorabulis:
quot illíc blanditiae, quót illic iracundiae
sunt, quot supplicia danda, di vostram fidem, hui,
quid perierandum est etiam, praeter munera:
primumdum merces annua, is primus bolust,
ob eam tres noctes dantur; interea loci
†aut ara aut vinum aut oleum aut triticum,
temptat benignusne an bonae frugi sies:
quasi in piscinam rete qui iaculum parat,
quando abiit rete pessum, adducit lineam;
si inierit rete piscis, ne effugiat cavet:
dum huc dum illuc rete circumvortit, impedit
piscis usque adeo donicum eduxit foras.
itidem si amator id quod oratur dedit
atque est benignus potius quam frugi bonae
,
si semel amoris poculum accepit meri
eaque intra pectus se penetravit potio,
extemplo et ipsus periit et res et fides.
si iratum scortumst forte amatori suo,
bis perit amator, ab re atque ab animo simul;
sin alter altri propitiust, idem perit:
si raras noctes ducit, ab animo perit;
sin crebras ducit, ipsus gaudet, res perit.
†iteca in aedibus lenosis†
prius quam únum dederis, centum quae poscat parat:
aut periit aurum aút conscissa pallula est
aut empta ancilla aut aliquod vasum argenteum
aut vasum ahenum antiquom aut lectus †laptiles
aut armariola Graeca, aut aliquid semper est
quod †petra debeatque amans scorto suo.
atque haec celamus nos clam magna industria,
quom rem fidemque nosque nosmet perdimus,
ne qui parentes neu cognati sentiant;
quos cum celamus si faximus conscios,
qui nostrae aetati tempestivo temperent,
unde anteparta demus postpartoribus,
faxim lenonum et scortorum †plus est
et minus damnosorum hominum quam nunc sunt siet.