Latin · ~6 min
Act 1, lines 1.1.64-1.1.94
Plautus, Truculentus 1.1.64-94
Not analysed yet
nam nunc lenonum et scortorum plus est fere,
quam olim muscarum est cum caletur maxime.
nam nusquam alibi si sunt, circum argentarias
scorta et lenones qui sedent cottidie,
ea nimia est ratio; quippe qui certo scio,
ibi plus scortorum esse iam quam ponderum.
quos quidem quam ád rem dicam in argentariis
referre habere, nisi pro tabulis, nescio,
ubi aera perscribantur usuraria:
accepta dico, expensa ne qui censeat.
postremo id magno in populo †mulier hominibus,
re placida atque otiosa, victis hostibus:
amare oportet omnes qui quod dent habent.
nam mihi haec méretrix quae hic habet, Phronesium,
suom nómen omne ex pectore exmovit meo,
phronesim, nam phronesis est sapientia.
nam me fuisse huic fateor summum atque intumum,
quod amantis multo pessimum est pecuniae;
eadem postquam alium repperit qui plus daret,
damnosiorem, †mihi exinde immovit loco,
quem antehác odiosum sibi esse memorabat mala,
Babyloniensem militem. is nunc dicitur
venturus peregre; eo nunc commenta est dolum:
peperisse simulat sese, ut me extrudat foras
atque ut cum solo pergraecetur milite;
eum esse simulat militem puero patrem.
eum istí suppositum puerum opinor pessumae.
mihi verba retur dare se? án me censuit
celare se potesse, gravida si foret?
nam ego Lemno advenio Athenas nudius tertius,
legatus hinc quo cum publico imperio fui.
sed haec quidem eius Astaphium est ancillula;
cum ea quoque etiam mihi fuit commercium.