Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.168-1.2.199
Plautus, Truculentus 1.2.168-199
Not analysed yet
Vestra hercle factum iniuria, quae properavistis olim:
rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis.
Amator similest oppidi hostilis.
Quo argumento ?
Quam primum expugnari potis ,tam id optimum est amicae.
Ego fateor, sed longe aliter est amicus atque amator:
certe hercle quam veterrimus, tam homini optimust amicus.
Si vivit.
Non hercle occidi, sunt mi etiam fundi et aedis.
Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas?
i intro, haud alienus tu quidem es; nam ecastor neminem hodie
mage amat corde atque animo suo, si quidem habes fundum atque aedis.
In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes,
facta atque corda in felle sunt sita atque acerbo aceto:
eo dicta lingua dulcia datis, córde amara facitis.
non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari,
sed istós qui cum geniis suis belligerant parcipromi.
Mala es atque eadem quae soles inlecebra.
Vt exspectatus
peregre advenisti, quam, obsecro, cupiebat te era videre.
Quid tandem?
Te unum ex omnibus amat.
Euge, fundi et aedis,
per tempus subvenistis. sed quid ais, Astaphium?
Quid vis?
Estne intus nunc Phronesium?
Vtut aliis, tibi quidem intus.
Valetne?
Immo edepol melius iam fore spero, te ubi videbit.
Hoc nobis vitium maxumumst, cum amamus tum hoc perimus:
si illud quod volumus dicitur, palam cum mentiuntur,
verum esse insciti credimus, ne ut iusta utamur ira.
Heia, haud itast res.
Ain tu eam me amare?
Immo unice unum.
Peperisse audivi.
Ah obsecro, tace, Diniarche.
Quid iam?
Horresco misera, mentio quotiens fit partionis,
ita paene nulla tibi fuit Phronesium. i intro, amabo,
vise illam. atque opperimino: iam exibit; nam lavabat.
Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit?
nam équidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi.