Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.135-1.2.167
Plautus, Truculentus 1.2.135-167
Not analysed yet
sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? novos amator?
Nimis otiosum te arbitror hominem esse.
Qui arbitrare?
Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas.
Vos mihi dedistis otium.
Qui, amabo?
Ego expedibo.
rem perdidi apud vos, vos meum negotium abstulistis.
si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem.
An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege
habere posse postulas, quin otiosus fias?
Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris;
nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit.
Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes:
ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos.
Male vertit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim
volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos.
Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes
habituru's habiturus es ,quí arari solent, ad pueros ire meliust.
hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani.
Vtrosque pergnovi probe.
Em istoc pol tu otiosu's otiosus es ,
cum et illíc et hic pervorsus es. sed utriscum rem esse mavis?
Procaciores estis vos, sed illí periuriores;
illis perit quidquid datur, neque ipsís apparet quicquam:
vos saltem si quid quaeritis, ecbibitis et comestis.
postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae.
Male quae in nos vis, ea omnia tibi dicis, Diniarche,
et nostram et illorum vicem.
Qui istuc?
Rationem dicam:
quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet.
tu a nobis sapiens nihil habes, nos nequam abs ted habemus.
O Ástaphium, haud istoc modo solita es me ante appellare,
sed blande, cum illuc, quod apud vos nunc est, apud me habebam.
Dum vivit, hominem noveris: ubi mortuost, quiescat.
te dum vivebas noveram.
An me mortuom arbitrare?
Qui potis ,amabo, planius? qui antehac amator summus
habitu's habitus es ,nunc ad amicam venis querimoniam deferre.