Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.2.256-2.2.288
Plautus, Truculentus 2.2.256-288
Not analysed yet
Quís illic est qui tam proterve nostras aedis arietat?
Ego sum, respice ad me.
Quid ego? nonne egó videor tibi?
quid tibi ad hasce accessio aedis est prope aut pultatio?
Salve.
Sat mihi est tuae salutis. nil moror. non salveo?
aegrotare malim quam esse tua salute sanior.
sed volo scíre, quid debetur hic tibi nostrae domi?
Comprime sis eiram.
Eam quidem hercle tu, quae solita es, comprime,
impudens, quae per ridiculum rustico suades stuprum.
Eiram dixi: ut decepisti! dempsisti unam litteram.
nimis quidem hic truculentust.
Pergin male loqui, mulier, mihi?
Quid tibi ego male dicó?
Quia enim me truncum lentum nominas.
nunc adeo, nisi abis actutum aut dicis quid quaeras cito,
iam hercle ego hic te, mulier, quasi sus catulos pedibus proteram.
Rus merum hoc quidemst.
Pudendumst vero clurinum pecus.
advenisti huc te ostentatum, cum exornatis ossibus,
quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam?
Nunc places, cum mi inclementer dicis.
Quid hoc quod te rogo?
mancupion qui accipias, gestas tecum ahenos anulos?
pignus da ni ligneae haec sunt quas habes Victorias.
Ne attigas me.
Egon te tangam? íta me amabit sarculum,
ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem
cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem,
quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari.
rus tu mi opprobras? ut nancta es hominem quem pudeat probri!
sed quid ápud nostras negoti, mulier, est aedis tibi?
quid tu huc occursas, in urbem quotienscumque advenimus?
Mulieres volo convenire vostras.
Quas tu mulieres
mihi narras, ubi musca nulla feminast in aedibus?
Nullan istic mulier habitat?
Rus, inquam, abierunt. abi.
Quid clamas, insane?
Abire hinc ni properas grandi gradu,
iam hercle ego istós fictos compositos crispos cincinnos tuos
unguentatos usque ex cerebro exvellam.