Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.2.288b-2.2.321
Plautus, Truculentus 2.2.288b-321
Not analysed yet
Quanam gratia?
Quia ad foris nostras unguentis uncta es ausa accedere
quiaque istas buccas tam belle purpurissatas habes.
Erubui mecastor misera propter clamorem tuom.
Itane? erubuisti? quasi vero corpori reliqueris
tuo potestatem coloris ulli capiendi, mala.
buccas rubrica, créta omne corpus intinxti tibi.
pessumae estis.
Quíd est quod vobis pessumae haec male fecerint?
Scio ego plus quam tu arbitrare scire me.
Quid id obsecrost
quod scias?
Erilis noster filius apud vos Strabax
ut pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et probrum.
Sanus si videare, dicam: dicis contumeliam.
nemo homo hic solet perire apud nos: res perdunt suas;
ubi res perdidere, abire hinc, si volunt, salvis licet.
ego istunc non novi adulescentem vostrum.
Veron serio?
quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas
latere fit minor, qua ístoc ad vos damni permensust viam?
Nil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont.
Ain tu vero veteres lateres ruere? numquam edepol mihi
quisquam homo mortalis posthac duarum rerum creduit,
ní ego vostra ero maiori facta denarravero.
Estne item violentus ut tu?
Non enim ille meretriculis
munerandis rem coegit, verum parsimonia
duritiaque: quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae;
ea vos estis exunguimini ebibitis. egone haec mussitem?
iam quidem hercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni,
neque istuc insegesti tergo coget examen mali. —
Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam
tam esse tristem posse. at pol ero benevolens visust suo.
verum ego illúm, quamquam violentust, spero inmutari pote
blandimentis, oramentis, ceteris meretriciis;
vidi equom ex indomito domitum fieri atque alias beluas.
nunc ad eram revidebo. sed eccum ódium progreditur meum.
tristis exit. haud convenit etiam hic dum Phronesium.