Latin · ~3 min
Act 2, lines 2.4.432-2.4.447
Plautus, Truculentus 2.4.432-447
Not analysed yet
Num quippiam aliud me vis?
Vt quando otium
tibi sit ad me revisas, et valeas. —
Vale.
pro di immortales, non amantis mulieris,
sed sociae únanimantis, fidentis fuit
officium facere quod modo haec fecit mihi,
suppositionem pueri quae mihi credidit,
germanae quod sorori non credit soror.
ostendit sese iam mihi medullitus:
scio mi ínfidelem numquam, dum vivat, fore.
egone illam ut non amem? egone illi ut non bene velim?
me potius non amabo quam huic desit amor.
ego istí non munus mittam? iam †modo ex hoc loco
iubebo ad istam quinque deferri minas,
praeterea obsonari una dumtaxat mina.
multo illi potius bene erit quae bene volt mihi,
quam mihi, qui mihimet omnia facio mala. —