Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.4.390-2.4.431
Plautus, Truculentus 2.4.390-431
Not analysed yet
verum adsimulavi me esse praegnatem: haud nego.
Quem propter, o mea vita?
Propter militem
Babyloniensem, qui quasi uxorem sibi
me habebat anno, dum hic fuit.
Ego senseram.
sed quid istuc? cui rei te adsimulare retulit?
Vt esset aliquis laqueus et redimiculum,
reversionem ut ad me faceret denuo.
nunc huc remisit nuper ad me epistulam,
sese experturum quanti sese penderem:
si quod peperissem id non necarem ac tollerem,
bona sua med habiturum omnia .
Ausculto lubens.
quid denique agitis?
Mater ancillas iubet,
quoniam iam decimus mensis adventat prope,
aliam aliorsum ire, praemandare et quaerere
puerum aut puellam, qui supponatur mihi.
quid multa verba faciam? tonstricem Suram
novisti nostram, quae mercedem sese habet? †
Novi.
Haec ut opera circumit, per familias,
puerum vestigat; clanculum ad me detulit,
datum sibi esse dixit.
O mercis malae.
eum núnc non illa peperit, quae peperit prior,
sed tu posterior.
Ordine omnem rem tenes.
nunc ut praemisit nuntium miles mihi,
non multo post hic aderit.
Nunc tu te interim
quasi pro puerpera hic procuras?
Quippini,
ubi sine labore res geri pulcre potest?
ad suom quemque aequom est quaestum ésse callidum.
Quid me futurum est, quando miles venerit?
relictusne abs te vivam?
Vbi illud quod volo
habebo ab illo, facile inveniam quo modo
divortium et discordiam inter nos parem:
post id ego tecum, mea voluptas, usque ero
assiduo.
Immo hercle vero accubuo mavelim.
Dis hodie sacruficare pro puero volo,
quinto die quod fieri oportet.
Censeo.
Non audes aliquid mihi dare munusculum?
Lucrum hercle videor facere mi, voluptas mea,
ubi quippiam me poscis.
At ego, ubi abstuli.
Iam faxo hic aderit. servolum huc mittam meum.
Sic facito.
Quidquid attulerit, boni consulas.
Ecastor munus te curaturum scio,
ut cuius me nón paeniteat mittatur mihi.