Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.2.711-4.2.742
Plautus, Truculentus 4.2.711-742
Not analysed yet
Lepide éfficiam meum ego ófficium: vide intús modo ut tu tuom item éfficias.
ama, íd quod decét, rem tuam: ístum exináni.
nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei †secundas
prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis.
ego híc interím restitáns praesidébo,
istíc dum sic fáciat domum ad te exagógam;
nec quémquam interim ístoc ad vós, qui sit ódio,
intró mittam: tú perge, ut lúbet, ludo in ístoc.
Quis ístest, Astaphium, índica, qui périt?
Amabo, hicín tu eras?
Moléstusne súm?
Nunc magís quam fuísti,
nam si quid nobis usust nobis molestus†
sed óbsecro, da mi óperam, ut narrem quaé volo.
Nám quid est? núm mea réfert?
Non mússito.
intús bolos quós dat!
Quíd? amator novos quíspiam?
Íntegrum et plénum adortást thensaurúm.
Quis est?
Éloquar, sed tú taceto. nóstin tu hunc Strabácem?
Quidni?
Sólus summam núnc habet hic ápud nos, nunc is est fúndus nobis.
animó bono male rem gerit.
Perit hercle, ego idem …
bona pérdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis.
Stúltus es, qui facta infecta facere verbis postules.
Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio.
Non ego nunc intro ad vos mittar?
Quidum quam miles magis?
Quia enim plus dedi.
Plus enim es íntro missus, quom dabas:
sine vicissim qui dant ob illud quod dant operis utier.
litteras didicisti: quando scis, sine alios discere.
Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem.
Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere?
volt illa itidem commentari.
Quid?
Rem accipere identidem.
Dedi equidem hodie: iussi ei quinque argenti deferri minas,
praeterea una mína obsonatum.
Idem istuc delatum scio.
de eo nunc bene sunt tua virtute.
Ei, meane inimici mei
bona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id pátiar mavelim.