Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.2.746-4.2.774
Plautus, Truculentus 4.2.746-774
Not analysed yet
†Stultus quid est aperire.
Quid iam?
Quia pol mavelim
mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis;
nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est.
qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent.
Non mei licet obsoni me participem fieri?
Si volebas participari, auferres dimidium domum.
nám item ut Acherunti hic apud nos ratio accepti scribitur:
intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras.
bene vale.
Resiste.
Omitte.
A, mitte intro.
Ad te quidem.
Immo istoc ad vos volo ire.
Non potest, nimium petis.
Experiri —
Immo opperire. vis est experirier.
Dic me adesse.
Abi, occupatast. res itast, ne frustra sis.
Redin an non redis?
Vocat me quae in me potest plus quam potes.
Vno verbo—
Eloquere.
Mittin me intro?
Mendax es, abi.
unum aiebas, tria iam dixti verba, atque ea mendacia. —
Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar fieri?
iam hercle egó tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via,
quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam;
iam hercle apud nóvos omnis magistrátus faxo erit nomen tuom,
post id égo te manum iníciam quadrupuli, venefica,
suppostrix puerum. égo edepol iam tua probra aperibo omnia.
nihil me prohibet, perdidi omne quod fuit: fio impudens,
nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos.
sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier?
conceptis me non facturum verbis iurem, si velit.
nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet.
de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit.
sed quid hoc ést? pro di immortales, Calliclem video senem,
meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere,
alteram tonstricem húius, alteram ancillam suam.
pertimui: postquam una cura cor meum movit modo,
timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia.